ch. 4
Thr.4.1
Huic pro tantis meritis honoris causa corona a
populo data est, facta duabus virgulis oleagineis. quam
quod amor civium et non vis expresserat, nullam
habuit invidiam magnaque fuit gloria.
Thr.4.2
bene ergo Pittacus ille,
qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei
muneri darent, 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare,
quod multi invideant, plures etiam concupiscant. quare
ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et
meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent.' nam parva munera diutina, locupletia non
propria esse consuerunt.
Thr.4.3
illa igitur corona contentus
Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.
Thr.4.4
hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset
neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in
tabernaculo interfectus est.
Conon